1. Plautus, Casina, Prologue (vv. 1-88)

Salvere iubeo spectatores optumos,
fidem qui facitis maxumi, et vos Fides.
si verum dixi, signum clarum date mihi,
ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam.
qui utuntur vino vetere sapientis puto 
                                 5
et qui libenter veteres spectant fabulas;
<atque> antiqua opera et verba cum vobis placent,
aequom est placere ante <alias> veteres fabulas:
nam nunc novae quae prodeunt comoediae
multo sunt nequiores quam nummi novi. 
                            10
nos postquam populi rumore intelleximus
studiose expetere vos Plautinas fabulas,
antiquam eius edimus comoediam,
quam vos probastis qui estis in senioribus;
nam iuniorum qui sunt non norunt, scio; 
                            15
verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.
haec cum primum acta est, vicit omnis fabulas.
ea tempestate flos poetarum fuit,
qui nunc abierunt hinc in communem locum.
sed tamen absentes prosunt <pro> praesentibus. 
              20
vos omnes opere magno esse oratos volo,
benigne ut operam detis ad nostrum gregem.
eicite ex animo curam atque alienum aes
ne quis formidet flagitatorem suom:
ludi sunt, ludus datus est argentariis; 
                                 25
tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum:
ratione utuntur, ludis poscunt neminem,
secundum ludos reddunt autem nemini.
aures vocivae si sunt, animum advortite:
comoediai nomen dare vobis volo. 
                                      30
Clerumenoe vocatur haec comoedia
graece, latine Sortientes. Deiphilus
hanc graece scripsit, post id rursum denuo
latine Plautus cum latranti nomine.
senex hic maritus habitat; ei est filius, 
                                35
is una cum patre in illisce habitat aedibus.
est ei quidam servos, qui in morbo cubat,
immo hercle vero in lecto, ne quid mentiar;
is servos – sed abhinc annos factum est sedecim,
quom conspicatust primulo crepusculo 
                              40
puellam exponi – adit extemplo ad mulierem
quae illam exponebat, orat ut eam det sibi:
exorat, aufert; detulit recta domum,
dat erae suae, orat ut eam curet, educet.
era fecit, educavit magna industria, 
                                   45
quasi si esset ex se nata, non multo secus.
postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris
placere posset, eam puellam hic senex
amat efflictim, et item contra filius.
nunc sibi uterque contra legiones parat,   
                          50
paterque filiusque, clam alter alterum:
pater adlegavit vilicum, qui posceret
sibi istanc uxorem: is sperat, si ei sit data,
sibi fore paratas clam uxorem excubias foris;
filius is autem armigerum adlegavit suom, 
                         55
qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret,
futurum quod amat intra praesepis suas.
senis uxor sensit virum amori operam dare,
propterea una consentit cum filio.
ille autem postquam filium sensit suom 
                              60
eandem illam amare et esse impedimento sibi,
hinc adulescentem peregre ablegavit pater;
sciens ei mater dat operam absenti tamen.
is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia
in urbem non redibit: Plautus noluit, 
                                  65
pontem interrupit, qui erat ei in itinere.
sunt hic, inter se quos nunc credo dicere:
‘quaeso hercle, quid istuc est? serviles nuptiae?
servin uxorem ducent aut poscent sibi?
novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.’ 
                    70
at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini,
et hic in nostra terra in Apulia;
maioreque opere ibi serviles nuptiae
quam liberales etiam curari solent;
id ni fit, mecum pignus si quis volt dato 
                              75
in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet
vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus.
quid nunc? nihil agitis? sentio, nemo sitit.
revortar ad illam puellam expositiciam:
quam servi summa vi sibi uxorem expetunt, 
                       80
ea invenietur et pudica et libera,
ingenua Atheniensis, neque quicquam stupri
faciet profecto in hac quidem comoedia.
mox hercle vero, post transactam fabulam,
argentum si quis dederit, ut ego suspicor, 
                          85
ultro ibit nuptum, non manebit auspices.
tantum est. valete, bene rem gerite et vincite
virtute vera, quod fecistis antidhac.

 


Translation: go to Perseus