3. Martial 14.183-196

 

14.183 Homeri Batrachomachia

Perlege Maeonio cantatas carmine ranas
     Et frontem nugis solvere disce meis.

14.184 Homerus in pugillaribus membraneis

Ilias et Priami regnis inimicus Ulixes
     Multiplici pariter condita pelle latent.

14.185 Vergili Culex

Accipe facundi Culicem, studiose, Maronis,
     Ne nucibus positis arma virumque legas.

14.186 Vergilius in membranis

Quam brevis inmensum cepit membrana Maronem!
     Ipsius vultus prima tabella gerit.

14.187 Menandrou Thais

Hac primum iuvenum lascivos lusit amores;
     Nec Glycera pueri, Thais amica fuit.

14.188 Cicero in membranis

Si comes ista tibi fuerit membrana, putato
     Carpere te longas cum Cicerone vias.

14.189 Monobyblos Properti

Cynthia-facundi carmen iuvenale Properti-
     Accepit famam, non minus ipsa dedit.

14.190 Titus Livius in membranis

Pellibus exiguis artatur Livius ingens,
     Quem mea non totum bibliotheca capit.

14.191 Sallustius

Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
     Primus Romana Crispus in historia.

14.192 Ovidi Metamorphosis in membranis

Haec tibi, multiplici quae structa est massa tabella,
     Carmina Nasonis quinque decemque gerit.

14.193 Tibullus

Ussit amatorem Nemesis lasciva Tibullum,
     In tota iuvit quem nihil esse domo.

14.194 Lucanus

Sunt quidam, qui me dicant non esse poetam:
     Sed qui me vendit bybliopola putat.

14.195 Catullus

Tantum magna suo debet Verona Catullo,
     Quantum parva suo Mantua Vergilio.

14.196 Calvi de aquae frigidae usu

Haec tibi quae fontes et aquarum nomina dicit,
     Ipsa suas melius charta natabat aquas.