3. Ovid, Tristia 2.471-492

 

sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes-
     hoc est ad nostros non leve crimen avos-,
quid valeant tali, quo possis plurima iactu
     figere, damnosos effugiasque canes;
tessera quos habeat numeros, distante vocato              475
     mittere quo deceat, quo dare missa modo;
discolor ut recto grassetur limite miles,
     cum medius gemino calculus hoste perit,
ut dare bella sequens sciat et revocare priorem,
     nec tuto fugiens incomitatus eat;                              480
parva sit ut ternis instructa tabella lapillis,
     in qua vicisse est continuasse suos;
quique alii lusus-neque enim nunc persequar omnes-
     perdere, rem caram, tempora nostra solent.
ecce canit formas alius iactusque pilarum,                  485
     hic artem nandi praecipit, ille trochi.
composita est aliis fucandi cura coloris;
     hic epulis leges hospitioque dedit;
alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat,
     quaeque, docet, liquido testa sit apta mero.            490
talia luduntur fumoso mense Decembri,
     quae damno nulli composuisse fuit.