3. Petronius 61-63

 

61 1postquam ergo omnes bonam mentem bonamque valetudinem sibi optarunt, Trimalchio ad Nicerotem respexit et 2solebas’ inquit ‘suavius esse in convictu; nescio quid nunc taces nec muttis. oro te, sic felicem me videas, narra illud quod tibi usu venit’. 3Niceros delectatus affabilitate amici ‘omne me’ inquit ‘lucrum transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem video. 4itaque hilaria mera sint, etsi timeo istos scholasticos, ne me [de]rideant. viderint: narrabo tamen; quid enim mihi aufert qui ridet? satius est rideri quam derideri’. 5‘haec ubi dicta dedit’, talem fabulam exorsus est: 6‘cum adhuc servirem, habitabamus in vico angusto; nunc Gavillae domus est. ibi, quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Terentii coponis: noveratis Melissam Tarentinam, pulcherrimum bacciballum. 7sed ego non mehercules corporaliter <illam> [autem] aut propter res vene[ra]rias curavi, sed magis quod benemoria fuit. 8si quid ab illa petii, numquam mihi negatum; fecit. assem semissem habui; in illius sinum demandavi, nec umquam fefellitus sum. 9huius contubernalis ad villam supremum diem obiit. itaque per scutum per ocream egi aginavi, quemadmodum ad illam pervenirem: <scitis> autem, in angustiis amici apparent.

62 1forte dominus Capuae exierat ad scruta scita expedienda. 2nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum ut mecum ad quintum miliarium veniat. 3erat autem miles, fortis tamquam Orcus. apoculamus nos circa gallicinia, luna lucebat tamquam meridie. 4venimus inter monimenta: homo meus coepit ad stelas facere, sed ego <pergo> cantabundus et stelas numero. 5deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit. mihi [in] anima in naso esse, stabam tamquam mortuus. 6at ille circumminxit vestimenta sua, et subito lupus factus est. nolite me iocari putare; ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio. 7sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas fugit. 8ego primitus nesciebam ubi essem, deinde accessi, ut vestimenta eius tollerem: illa autem lapidea facta sunt. 9qui mori timore nisi ego? gladium tamen strinxi et matauitatau umbras cecidi, donec ad villam amicae meae pervenirem. 10in laruam intravi, paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui, vix umquam refectus sum. 11Melissa mea mirari coepit, quod tam sero ambularem, et “si ante” inquit “venisses, saltem nobis adiutasses; lupus enim villam intravit et omnia pecora . . . : tamquam lanius sanguinem illis misit. nec tamen derisit, etiam si fugit; servus enim noster lancea collum eius traiecit”. 12haec ut audivi, operire oculos https://www.linuxmint.com/start/sylvia/amplius non potui, sed luce clara hac nostri domum fugi tamquam copo compilatus, et postquam veni in illum locum in quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. 13ut vero domum veni, iacebat miles meus in lecto tamquam bovis, et collum illius medicus curabat. intellexi illum versipellem esse, nec postea cum illo panem gustare potui, non si me occidisses. viderint alii quid de hoc exopinissent; ego si mentior, genios vestros iratos ha- beam.’

63 1attonitis admiratione universis ‘salvo’ inquit ‘tuo sermone’ Trimalchio ‘si qua fides est, ut mihi pili inhorruerunt, quia scio Niceronem nihil nugarum narrare: 2immo certus est et minime linguosus. nam et ipse vobis rem horribilem narrabo: asinus in tegulis. 3cum adhuc capillatus essem, nam a puero vitam Chiam gessi, ipsimi nostri delicatus decessit, meher- cules margaritum, catamitus et omnium numerum. 4cum ergo illum mater misella plangeret et nostrum plures in tristimonio essemus, subito strigae coeperunt: putares canem leporem persequi. 5habebamus tunc hominem Cappadocem, longum, valde audaculum et qui valebat: poterat bovem iratum tollere. 6hic audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, involuta sinistra manu curiose, et mulierem tamquam hoc loco – salvum sit quod tango – mediam traiecit. audimus gemitum, et – plane non mentiar – ipsas non vidimus. 7baro autem noster introversus se proiecit in lectum, et corpus totum lividum habebat quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus. 8nos cluso ostio redimus iterum ad officium, sed dum mater amplexaret corpus filii sui, tangit et videt manuciolum de stramentis factum. non cor habebat, non intestina, non quicquam: scilicet iam puerum strigae involaverant et supposuerant stramenticium vavatonem. 9rogo vos, oportet credatis, sunt mulieres plussciae, sunt Nocturnae, et quod sursum est, deorsum faciunt. 10ceterum baro ille longus post hoc factum numquam coloris sui fuit, immo post paucos dies phreneticus periit’.